quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui
columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut
greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro
omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut
fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus
latet
sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum
propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur
in liliis
donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem
murrae et ad collem turis
tota pulchra es amica mea et macula non est in te
veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de
capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de
montibus pardorum
vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in
uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora
ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua
et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons
signatus
emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum
fructibus cypri cum nardo
nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis
Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu
de Libano
surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant
aromata illius